CENTENARIUS

CENTENARIUS
CENTENARIUS
belli et pacis minister, hîc regiunculae Iudex, illic manipuli Praefectus: nec diversus olim, sed ex vicissitudine munus utrumque obiens. Apud Romanos centumvirales Iudices his aliquid simile habebant, sed Gothorum propria et Germavorum id inventum est, qui Comitum territoria per Centenas sive Centurias, (Tacito, in Germ. c. 6. pagos) dividebant, singulos singulis praeficientes, Centenarios inde et Centuriones appellatos, Francis Centones. Dicti Centuriones, quod centum praesint militibus, Isidor. Orig. l. 9. c. 3. Nominis ratio a numero emanavit, de numerato ramen non ubique convenit. Germani, avid e singulis pagis centum milites conseriberent, conscriptos Centenos vocabant et Centenarios: conscriptionis locum Centenam, Centuriam et Centuriatum (quod potius ad Centenariorum munus et sodalitium referendum est) praefectum, Centgravium, i. e. centenae praepositum. Gothi, Franci, Longobardi, melius hoc forte retinnerint, quam Anglo-Saxones, ut infra in Hundredus, quod idern illis est cum Centena et Centuria. Primo autem dictus est Centenarius, unusquisque ex eadem Cemena, demum Praefectus tantum, cuius classem partim et munus noveris ex Wisigothorum legibus, l. 2. Tit. 2. l. 26. Et l. 9. Tit. 2. l. 1. etc. apud Spelmaunum Glossar. Evocabat superlor quisque
inferiores, regebatque in militia iuxta castrensem disciplinam, in pago iuxta forensem. Nam et suo foro adornatus est Centenarius, sed inter iudices minores semper habitus. Prisca eius iurisdictio liquet e Capitular. Caroli et Ludovici Imperator. l. 4. c. 26. et e lege Caroli M. tam in Longobard. l. 2. Tit. 52. l. 3. quam Capitular. l. 3. c. 79. exhibitâ. Celebravit autem apud Germanos Centenarius generalia placita ter in anno: ordinaria, vel a septem in septem noctes: vel quando pax in provincia melior, post 14. noctes. Apud Anglos bis in anno, nempe circa festum S. Michaelis et Annuntiationis beatae Virginis, generalia perficiuntur placita, Angl. Hundred Courts, ordinaria a 3. septimanis in tres. Praeterea apud hos Centenarii dicuntur liberi Possessores seu Tenentes, qui in Centena degunt, Angl. the Freeholders, et sunt hi ipsi in Centenae curia Iudices (Centumviralia Romanorum iudicia imitati) quos et Tacitus, loc. cit. Centenos Comites vocat, qui addit, illos nisi armatos non agere, quod etiam Anglorum Centenarits olim religiose observatum. Plura vide apud supra memoratum Spelmannum, it. Cl. Ottonem ICrum, Notis ad B. Rhenanum Rer. Germ. l. 2. p. 271. et in voce Hundredus: de Centgravio autem Munster. Cosmogr. l. 3. c. 20. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Centenarĭus — Centenarĭus, 1) römischer Bürger, der 100 Sesteriũm (d.i. 100,000 Sestertien) od. auch 100 Aurei besaß; auch C. libertus, s.u. Sklaverei; 2) im Mittelalter der Vorsteher einer Cent, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Centenarĭus — (lat.), s. Cent …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Centenarius — Der Centenarius ist in den in lateinischer Sprache verfassten germanischen Stammesrechten der Stellvertreter eines Grafen. Sein Gerichtsbezirk, die Centena (daher der schweizerische Kanton), ist ein Teil eines Gaues. Die Centena hieß auf deutsch… …   Deutsch Wikipedia

  • centenarius — A term of early France, later introduced to England, meaning the head of it hundred, that is, a military force of one hundred freemen …   Ballentine's law dictionary

  • Центенар — (Centenarius, centuno, hunno; часто vicarius, Schultheiss) должностное лицо в раннее средневековье. Как сотенные старшины (centena cornus), Ц. существовали еще в раннегерманскую эпоху, когда они, по всей вероятности, предводительствовали… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • centenaire — [ sɑ̃t(ə)nɛr ] adj. et n. • 1370 (nombre) centenaire « de cent »; lat. centenarius 1 ♦ Qui vit depuis au moins cent ans. Un chêne centenaire. ⇒ séculaire. N. (1778 ) Un, une centenaire. 2 ♦ N. m. (1785) Centième anniversaire (d une personne, d un …   Encyclopédie Universelle

  • centenier — [ sɑ̃tənje ] n. m. • 1539; du lat. centenarius ♦ Hist. Officier romain qui commandait une troupe de cent hommes. ⇒ centurion. ● centenier nom masculin (bas latin centenarius, centurion) Dans les armées romaines et médiévales, chef d une troupe de …   Encyclopédie Universelle

  • centenar — CENTENÁR, centenare, s.n. Împlinire a o sută de ani de la un eveniment însemnat; celebrarea acestui eveniment. ♦ (Adjectival) Care datează de o sută (sau de mai multe sute) de ani. – Din lat. centenarius, fr. centenaire. Trimis de valeriu,… …   Dicționar Român

  • Zentenarius — Der Centenarius ist in den in lateinischer Sprache verfassten germanischen Stammesrechten der Stellvertreter eines Grafen. Sein Gerichtsbezirk, die Centena (daher der schweizerische Kanton), ist ein Teil eines Gaues. Die Centena hieß auf deutsch… …   Deutsch Wikipedia

  • Kölngau — Salbung Karls des Großen um 800 in Rom Der Kölngau war eine mittelalterliche Gaugrafschaft. Er bestand spätestens am Ende des 8. Jahrhunderts unter der Regierung Karls des Großen. Der Kölngau ging mit der Erhebung Bruns zum Erzbischof von Köln… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”